Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
Tum Lucilius “An tibi” inquit “fabellae videntur?
nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in
foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio
vides? nam de Sagra Graecorum etiam est volgare
proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt
quam illa quae apud Sagram. his igitur auctoribus
nonne debes moveri?”
Tum Cotta “Rumoribus” inquit “mecum pugnas Balbe,
ego autem a te rationes requiro *
* * * [p. 123]
* secuntur quae futura sunt;
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.